| Degit anas lucem quaerens in harundine lemnas, regnante in teneras indole pulsa dapes. ast ego sumo diem quaerens sermone decorem, indomito motu pulsus in esuriem. |
| Vastus inest nobis, tenues quo cingimur, orbis, atque externa docent interiora viri. limpida sensiferis utcunque canalibus unda infertur, pressae nocte cientur aquae. |
|
| 5 | an tremuere cito percussi fulgure montes? contremuit parili caeca caverna sono. horrida ut apparent densis animalia silvis, intima redduntur conscia bruta sui. si patulum spolians mundum deperdet avarus, |
| 10 | quae lateant in se, quomodo noscet homo? |
| In tellure mori, iubet aethere vivere numen, quod fecit vitam, funera, caela, solum. vix, qui iussa dei sequitur, parat unde supersit, et noscente malum mente tenet, quod habet. |
|
| 5 | debet, ut in terris vivat, caelestia iura saepe negare, polis perpetuoque mori. |
| O qui cervisiam cupis lagoenis recte effundere, te libens docebo. adsumptum tene poculum sinistra (aut, sis, utere dextera), deinde |
|
| 5 | inclina, precor, alteraque palma fer zythi glaciale vas beati, et labro calicis siti flagrantis fundas contiguum per os liquores lente et leniter et satis gradatim, |
| 10 | ne spumae saliant nimis tumentes, neu exiles recidant micante fluctu. mercedis quid ego docens rogabo? nil sane, nisi conteras opacam nobiscum sale vesperam scyphoque. |
| 15 | et si fuderis, ut regit magister, fausta notus eris probatione non iam discipulus timens flagellum, sed collega comesque virque honestus, compotor sociatus eruditae |
| 20 | laetantis calicis sodalitati. |
| Quid petis Hansenius quaenam vitamina sumat? promptus adest index tincta matella tibi. |
| Quot iuvenum vivo flammatae numine vires, fortia quot variis pectora plena deis; quanta fames pulchri, primis qui fulsit in annis, quantus amor veri, quantus in arte furor; |
|
| 5 | indociles quanti teneris in cordibus ignes, quanta molesta seni turbida saevities; quantum glutitum est urbanae gurgite vitae munere, coniugio, nexibus, aere, domo. |
| Caeca superstitio, vehemens sine mente voluntas: partibus humanis expoliatus homo. |
| Hic bona dulciloquis mensae partitur amicis; hic nitidam scenam celebrat; comitante frequentes hic domina saltus; hic multa nocte tabernas, dum socii rauco modulantes cantica plausu |
|
| 5 | pocula plena ioco desiccant. lusibus acres oblectat genitor pueros; sermone maritus horas ante focum lentas cum coniuge fallit; narrat avus parvis elapsa nepotibus aeva. hic clausis folio decumbens orbibus errat |
| 10 | mente hominis fictis; concentu mergitur amplo hic tenui disco; pictae splendore tabellae hic stupet; hic precibus delassat caela statutis; carminibus studet hic; sudans hic carmina fingit. quisque sibi prohibet terrores mente repressos, |
| 15 | quique patent animo, vastos defendit abyssos. |