| Omen avis, fulmen, iecur, alea, sidus. at unum auspicium verax auguriumque: labor. |
| Terrestris vitae quae debeat esse requiris aut soleat recto propria forma viro? educi dura multos probitate per annos, virtutis tardo culmen adire gradu, |
|
| 5 | sustentare bonum et, viridi iam flore iuventae, ius servans vitae pro ratione mori. |
| Mos fuerat populo titulis mulcere superbos blanditiisque duces; iam ducibus populum. |
| Optandum aut verum est, aut est optanda potestas. vix utrum capies; ambo tenere nequis. |
| Magna futura mihi praescis. fiant prius illa quam mihi restabit nil nisi praeteritum. |
| Crebro supplicum tulit virtus, nec tenuit promeritis furor diras invidiae manus. o Gustave, cave! nam teneri ferox |
|
| 5 | Warreni recipit soror adiuratque abaci vasa per omnia cocturum neminem suae pingui caseolo saeva placentulae ah! praestantia crustula. |
| 10 | at nunc fama vagans tinnit in auribus concocti tibi frustuli, quod cremore potens atque olearia exundans opulentia multos ambrosiam commonuit deum. |
| 15 | quare bellipotens vovet aut palmas virides, Martia praemia, aut ingloria funera. retractis manicis exue bracchia. haud mitem iuvenilibus |
| 20 | cedet nympha flagrans viribus exitum. |
| Versicolor fulget tellus, varioque sonore versantes resonant mundi. non unicus orbis. fila lyrae reserent, reserent et carmina, summam naturae: meditatus eris, nec noveris omne. |
|
| 5 | fit mundus semper, nullo sed tempore factus. sic sua scandenti Viridis Mons digerit arva. |
| Mores, mota suis quos mens compellit ab imis, semper et adfecto cuique nocere putas. multiplices miraeque soles exponere formae ut modo sint tristes, ut modo ridiculae. |
|
| 5 | hic lavat assiduus, tum lotos abluit artus, sanguineamque cutem deterit ipse suam. hic penitus iussus muliebrem inducit amictum, et tenui peplo fortia membra tegit. attamen ingenium laudas, quod Apollinis ictu |
| 10 | artificis summum nobilis edit opus. aut movet arcanas alios cognoscere causas saepius exsomnes immemoresque cibi. numquid quae celebras et quae tu despicis acta uno largifico surgere fonte tenes? |
| 15 | talia sunt, quamvis subtili mente coacta, haud ratione illa reiicienda tibi. mira praeteritis pollentes indole saeclis inspicias: multis mens violenta fuit. Newtonus rerum structarum aenigmate captus |
| 20 | restituit mundos et nova iura dedit. perspicuum flagrans sermonem Vindobonensis doctos arte nova disserere instituit. Sylvia scribendo fertur placasse furores, placando lyricos et renovasse modos. |
| 25 | vatibus his licuit numquam spectata tueri, his aperire datum est clausa, deosque sequi. vulnere sic animae procedit tanta potestas; tantum in stultitia mentis acumen inest. |
| Re non cervisiae librisque sumpta, natalem decimam quater videnti moles tanta mihi fuisset aeris, ut labore recederem, daremque |
|
| 5 | totam cervisiae librisque vitam. |
| Nil me nunc nisi sol iuvat, aurae cumque reflexis fulgenti radiis incaluere nive. sic natura excors, ignorans omnia, sanat gnara quae fiunt vulnera mente virum. |
| Olim contremui subire mortem necnon vivere Tartari tenebris. at nunc me scio iam subisse mortem, necnon vivere Tartari tenebris. |
| Matronam vidi rutilis procedere fletu luminibus, tinctasque genas manare dolore. inspicio turbae. quantum maeroris euntes aut sensum aut memori pressum sub pectore gestant? |
|
| 5 | intueorque domos. quanto cenacula luctu et thalami trepidant? homines sumus aerumnarum fasciculi; dolor ille calor, qui corde redundat. quid maeror si res esset, spirata querelis et rorans lachrimis? mundum demergeret atra |
| 10 | diluvies, lentis impleret caela profundis, lamberet undarum pallentem culmine lunam. |
| Est ratio tumefacta, humilis, demissa, superba, imperat et paret, subditur atque regit. imperium, nummos, munus si quaerit et artes, turgescit celsae vi dicionis ovans. |
|
| 5 | quodsi nosse cupit, rerum submittitur orbi, rebus et, ut penitus noverit, ima patet. optata ingenium reddit servile potestas, nec petitur causa gaza petenda sua. cognitione manens, et non moderamine, rerum, |
| 10 | par submissa deo vivit Aristotelis. quae sequitur dominae partes, ancilla revertit; quae petit ancillae, maxima diva redit. |
| Hoc tibi, cum venerem sumis, phantasma recurrit: est tecum in tremulo, Iane, puella toro. |
| Sis proba. nam tua mens est tantula, tantula forma, ut te vita iuvet flagitiosa nihil. |
| Tune tui tibi te facis ipsum parte suavem? rem laudo, ipse mei qui mihi memet ego. |
| A: Virga citata tuo languente rigescit ocello, fitque tua, mea lux, ferrea mollitie. B: Coniugii nexae nostri sunt vincula linguae, pectoribus iunctis, sicut et inguinibus. |
|
| 5 | A: Te capiam freno, sublimi et fronte superbum, inguine qui saevit, dextra domabit equum. B: Ut tua scita meum tractaret palma rigorem, fervida dum veneris gaudia prosiliant! A: Accensum teneras in clunes semen amici |
| 10 | eiaculor, cupidus semen et ille vorat. B: Glutineum tremulos artus si flumen inundet, demergatque avidas cypria spuma nates! |
| Auricomum captis annosus spectat amantis luminibus iuvenem, luminibusque patris. |
| Forma dei puerique potens. ubi sancta cupido a natibus pueri transit ad ora dei? maxima concipio iuvenili gaudia vultu. me capiunt oculi, colla, labella, genae. |
|
| 5 | non solum nolo voluisse quod amplius aequum, ne finxisse quidem dulcius evaleo. sensile natus eram. tangar? tetigisse necesse. corporis igniferum sentio lumen, amo. si videam! caperent imberbia numinis ora; |
| 10 | si foveat divas palma soluta nates! at pontem calcat superatque viator, ademptis luminibus, lingua, naribus, aure, manu. crebras per tenebras, confecta tabe Diana, per spelaea ferae; per nemorosa iugi; |
| 15 | oceani boreas caecanti nocte per imbres; tescorum medio nuda per arva die; per loca plena malis omnisque expertia sensus, ire deis opus estimmo, poeta, trahi. |
| Quis temere reprobet Calvinum, tristia quamvis sint sua sollicito caela referta metu? collocet humanis quis spem virtutibus almam, qualis erat magno debita certa deo? |
|
| 5 | quis plerosque rudi terra dignetur obortos, qui videant summi regna beata poli? quis postremo audax nos iuret libera velle? quis fidenti animo ducere fata neget? |
| Sinapis in mortario me semen acre conteris, operose dive, strenua qua fingis orbem dextera. |
|
| 5 | teratque pistillum tuum, vitae magister, dummodo adfles amarum pulverem, ut dulce spiret halitum. |