| Plures exiguo contingent aere dolores quam tibi congestis gaudia divitiis. |
| Praebuit in caelis iam Mars vestigia vitae, Mars tamen in terris nil nisi funus habet. |
| Qui laudat, laudare solet, laudetur ut ipse. fons laudis salit, ut refluat unde fluit. |
| Anxietate studens examinis exanimatus quid didicit? iuncti terror et error eunt. |
| Mors adit. orbis abit. ruit in nihil omne. saluto te, nihil, omne quod es. quod nihil, omne, vale! |
| Horridus aeratis crustato corpore lamnis, saevus et obductis casside luminibus; obtegitur miles non ut servetur ab armis, sed turbis hominum ne videatur homo. |
| Cum liget aeterno, bone Krisna, dolore cupido, me desiderii solvere vincla iubes. quod volo non igitur, sed quod decet, est quod agendumst; at quid agam, rogo, si quod volo, Krisna, decet. |
| Magnas est auri magnes, et nomine caeco; illius obscuras atque opus edit opes. vates vas auri non est, et nomine claro, et parit illustrem nil nisi fama famem. |
| Qui nunc vult resonis se consociare Camenis est generis consors alterutrius homo: ingeniosus enim, doctrina qui caret omni, edoctusve, omni qui caret ingenio. |
| Omnis uti partes in se pars implicat omnes, atque hologramma unum milia tota capit; sic elemento quoque suo concluditur orbis: si minus intereat, maius et intereat. |
|
| 5 | ingentis minima tamen orbis sospite parte, an misero totus funere sospes erit? |
| Si quis te moneat, debes inquirere quaenam abdita causa sagax urgeat officium. hic monet, ut sibi de propriis persuadeat, ille ut celebret vitam laudibus ipse suam. |
|
| 5 | hortator de se plerumque profatur, et ad se: aures qui dabit, haud ipse, sed alter, erit. |
| Iam redit eversam longaeva superstes ad urbem, ut cor postremis exsatiet lachrimis. tot periisse dolet iuvenes, totidemque perire; conqueritur solos iam superesse senes. |
|
| 5 | cernit ubique vias humana gente relictas; conspicit horrentes fronde nocente lares. haerent parietibus dolor et morbosa ruinaa; labentis vacuum stat penetrale domus. |