Poesis Latina Ab Accio Watanabeo scripta
Latin Poetry by Akihiko Watanabe

I.

Ducite, discipuli, pompam, ferulaque potentes;
  Ducite, plebs humilis magnanimique patres.
Bis vicibus rapidis annorum mille volutis
  saecula jam veniunt ordine nota suo.
Quae, precor esse sinant studiis di fausta Latinis
  nec calami jaceant, Attica musa, tui.
Agricolae vigiles laetantur pinguibus arvis;
  littera ne segetes arida sola neget.
Sed quid ego stolidus vereor? Mens, mitte timores;
10    Ante oculos surgit dives et alta seges.
Gordonus hanc manibus Thomasque, aliique serebant
  Emeriti studiis atque labore suis.
Dux erat Henricus; nunc summam messis agendae
  curam Johannes Oxoniensis habet,
15  Oxonioque venit Berenice sedula doctrix
  quam cibus Isacidum lege paratus alit.
Frugibus, ecce cave, Victorius admovet ignes
  si qua lates sterilis vel reperiris iners.
(Semina, ne nimio tamen icta timore pavete;
20    Noveritisque minas saepius igne dari.)
Nec chorus alter abest. Memorare, Andrea, Latinis
  artibus ornatum, teque, Susanna, juvat.
Anna tenet dubias Aegypti oculata papyros;
  Sed proprius codex, docte Roberte, tuus.
25  Glottologus Stephanus; nitida redimite corona,
  vocibus Ausoniis Romulidumque fave.
Sed, doleas Naso, sententia lata Corinnae
  pro Danaum citharis, non, miserande, tua.
Christiadas Latios veneraris honeste Jacobe;
30    Non breve per tempus tu quoque noster ades.
En mihi nunc fidus vester memorandus alumnus,
  Callirhoe juvenis Maeonidesque senex,
vir felix Michaël: testemur gaudia cuncti
  cui duplici partu contigit esse patri.
35  O gemini, vobis modo sit sapientia Anilis;
  et Miram formam semper habete tamen.
Agmina, me miserum, sed adhuc numerentur oportet;
  Ast non vestra placent nomina dura modis;
Nam cur cura rudis Latii, cur cura theatri,
40    curve metri Graeci praetereunda fuit?
Curve lyra facili modulatos carmina amorum,
  curve tuum taceo nobilis aeris opus?
Cur nisi quod Latios Elegîa severa poetam
  vos, quamvis meritos, ore referre vetat?
45  Si jubet ira, reas potius deferte Camenas;
  crimina dira reae, non mea terga, luant.
Quod reliquum est, dubitat quis adhuc uberrima fructu
  A grege tam gnavo jugera nostra fore?
Delphice, pone metum; tibi provenit aurea messis,
50    Exultabis ovans quo comitante, chori.

II. (Anthologia Palatina V.83)

O utinam fierem ventus, nam litore oberrans
  nudis me flantem pectoribus caperes.

III. (Anthologia Palatina V.84)

O utinam fierem roseus flos, ut tua dextra
  Me legat, et donet pectoribus niveis.

IV. (Anthologia Palatina V.89)

Non amor est, si quis formosam forte puellam
  luminibus cautis fisus habere velit.
At si quis specie turpem videt, et furibundus
  diligit, et Pueri confoditur iaculis
Hic amor, hic ardor verus; namque omnibus aeque
  qui possunt formam cernere, forma placet.

V. (Anthologia Palatina X.72)

Ludimus in theatro vitae; vel ludere disce
  tristitia posita vel mala disce pati.

VI. (Anthologia Palatina V.138)

Pergama capta mihi cecinit male dulcis Athena.
  Pergama flagrabant; et simul ustus ego.
Intrepidi tulimus Danaos duo lustra, sed una
  Troianos pessum flammula meque dedit.

VII. Ad M. Catonem, m. Novembri a. MM.

Italiam serva, silvas incende latronum
  Pro patriaque faces arripe, Sancte Cato.

VIII. Navis Bellica

(Versio carminis Iaponici militaris)

Ferreis castris damus et marinis,
ut tegant fines patriae quietos
copiasque hostis subigant superbas
  spemque, fidemque.
Fumus ut serpens maris altus undat.
Personat telum tonitrus vel instar.
Promove regni decus usquequaque
  bellica navis.

IX.

Gaudia, O cives, hilaresque voces
tollite, et sertis onerate postes;
prole ditatum patriae cacumen
  luce hodierna.
Accipe, O consors veneranda, nostras
gratias; virtute viro valenti
filiam, nobisque novam parentem
  laeta tulisti.
Caelites, Caesar, tribuere dignum
10  praemium sancta ratione vitae
quam colis, salva genetrice, multum
  cui timuisti.
Nobilis proles generis vetusti,
tu novum gentis decus esto nostrae
15  floreat quae stirpe tua sub orto
  sole perennis.

X. Ad fratrem militentem in exercitu Portum Arturii obsidenti.

Quam timeo, frater, tibi, vita carior ipsa!
Ne moriare, precor, sed sospes nostra revisas.
Te minimum natu credis peperisse parentem,
posthabitis nobis oculum te spemque vocasse,
vigintique sinu fovisse et quattuor annos
Ut manibus teneris crudelem traderet ensem
Quo iuvenes pereant, quo tu postremus et ipse?
Respice maiores, largas quorum Ostia gaudet
tempore divitias iactans celeberrima longo.
10  Horum, si moriare, peribit nobile nomen.
Portus Arturii vallum num muniat hostis,
noster an exsultans gradiatur miles in arcem,
bellantum intersit; nobis mercantibus esto
nil curae ferrum, campive cruore feraces.
15  Regia Te servat, Caesar, neque Marte cruento
Ipse mades, horresque natantes sanguine campos;
ergo iubes pro Te iuvenes et caedere fratrem,
criminis et saevi saevas persolvere poenas,
criminaque et poenas placuit tibi honesta vocari?
20  Talia Te voluisse Deum non credere fas est.
Ne moriare, precor, bello, carissime frater.
Respice plangentis liventia pectora matris,
tempora quae fecunda patri donaverat olim,
teque senectutis solum fore rata levamen,
25  milite te lares

Scripsit Accius Watanabeus (akihikow@yahoo.com)
Convertit in XML Marc Moskowitz(marc@suberic.net). Ipse convertrum XML-HTML scripsit.
Lege Poemata Latina Hodierna / Read Modern Latin Poetry / Quaere / Search