Poesis Latina A Vicent Ripollés Gregori Scripta
Latin Poetry by Vicent Ripollés Gregori
Poesía en Latín por Vicent Ripollés Gregori

Hodie vidi capillum tuum

Hodie vidi capillum tuum
vinctum in libri paginis
quem tu heri mihi reliqueras.

Et memor fui tui nominis
et leporis levis risusque.

Sicut caeli adhaerent mari
anima mea adhaesit tibi,
refulgent tui oculi in via mea,
imago tua implet mentem meam.

10  Satis scio me posse
tantum de te habere
lumen oculis tuis.

Nescio satis sitne
sed specto certum occassum
15  istius luminis
mihi demorari.

Scripsit Vicent Ripollés Gregori (vicripolles@yahoo.es)
Convertit in XML Marc Moskowitz(marc@suberic.net). Ipse convertrum XML-HTML scripsit.
Lege Poemata Latina Hodierna / Read Modern Latin Poetry / Quaere / Search