Poesis Latina A Heliophilo scripta
Latin Poetry by Heliophilus

Poemata omnia ab hoc poeta / All poems by this poet

Arioneis

Prooemium

Ad musam ardoris de amanti carmina canto.
Per mare luctificum; per flammas invidiosas,
Solisque insidias, avide cupientis amantem,
Ausus ut inveniat sibi delicias avidoque
Iunctus in amplexu, mellita philemata mille.
Solum per letum sudor cessaret acerbus.

Dum Auster olebat Eoa murra tam pretiosa
Semper saltabant Hyacinthus Arioque mitis,
Ridebant noctu requieveruntque tenebris.
10  Atque repente deus tuitus Sol Phoebus ephebum.
Vesano oculo inivit pravam rationem.
In somno clausis oculis tunc ipse quievit.
Sponso sopito, demisit saevus Apollo
Velamen lucis par Aurorae vigilanti.
15  Errabat circum hos hortos ridens Hyacinthus
Atque inter flores myrtum invenit Cytheream.
Suspensa est ramo tabula aurea magna micansque
Cum verbis sculptis: Hyacintho Cypria diva
Ut signum fidum cordis casti tenerique.
20  Est infra virgas velamen luminis ardens
Vestivit sponsus velamen in artua molle
Laetus venit tunc dulcem vatem citharistam
Caecans hinnuleos et Hamadryades Dryadesque;
Illos currentes in Fauni frigora silvae.
25  Iuxta illum cubuit dulcis coniunx, Hyacinthus.
Interea somno hunc venit Delphica vates.
Tarde adduxit Phoebas ut Aeneam inque cavernas
Inque barathra Orci, sedis vastae Furiarum.
In limoso antro infernus Cerberus ingens
30  Etiam ululavit ut immanis saeve quasi sanguis
Et cruor et sanies iam funderet ex eius ore.
Tunc vates cepit saccum vellens ea libum
Atque effundit virum Pythonis super ipso.
Cantans insane caelestia nomina sacra.
35  Iactavit vates sacra et Cumaea placentam.
Edit iam immanis libum crudeliter illud
Foetores Caedis compleverunt loca Ditis.
De facies posuit singillatim capientes
Somnum iam clare ob magicum libum canis ingens.
40  Ultra Cerberum iit per calles tam nebulosas.
Nummo transivit Styga tam gelidam furiosam
Ad tectum et muros raptae natae Cerealis.
Et foribus pansis, is transiit atria mille.
Advenere ambo in conciliabula magna
45  Plena columnarum glacies ignisque gelantis.
In lecto sedit dea Dite Proserpina rapta
Dixit, "Mortalis, cum munus numine dignum
Offertur mihimet, praebebo Punica mala
Facta manu Cereris pro labris deliciisque.
50  Gustantes ambo cum amplexu uno labiorum,
Ambo vos eritis iuncti corpusque animumque."
Et cecidit terram genibus, sumans rubicundum.
Verum respondit stupidus mutusque quiete,
"O benevolens diva, satis non verba loquendo.
55  Grates non sunt sat; tibi dabo cuncta fidele."
Transibat solum praeter canem et atria mille.
Sumpsit calculum humo, tunc nares sponte ferivit
Et stimulatus uti tuta esset nata Cereris.
Lumina pandebat, commotus amore susurris
60  In radiis Solis divi. Iuvencus ephebus
Aurem rodebat dans mille suavia grata.
Motu adhortatus caecatus lumine sponsi
Fatus deliciis, dilecta voce, "Suavis
Casteque Adonis, cur candes plus sidere caeli?
65  Plus radiis Solis?" Respondit tunc Hyacinthus
Sedens iuxta eum, subridens atque rubescens,
"Sponse, cupido mihi quae lucida flagrat ut ignis.
Ex spumis Cytherea beat me, diva dearum:
Ne dubites umquam quod sum fidissimus usque,
70  Quod tibi iam vivo, quod factus sum tibi tamquam
Es mihi iam factus, Sic da mihi labra, marite."
Accipiebat tunc ut basia sacrificabat
Ei, regi cordis, divo gaudi placitique,
In manibus malum, donum Plutone maritae.
75  Et pandit pugnum, munus divum manifestans
Et dicens, "En, vescere uti nos simus ut unus."
Atque capivi eum, dum os pandebat, scidit aether.
Tunc tonuit saeve, nam currus Sole cucurrit.
Tum equi vocati Phlegon Bronteque furentes
80  Deque cucurrere amburentes omnia grana
Et proclamavit, "Satine est quod limina celsa
Verum et Olympus summus averterunt et amantem
Et natum Aiacis. Nunc praebes, Dive, secundum
Isti mortali ne digno dulcis amoris?
85  Si ne dignatis me illo praedor Hyacinthum
Surripuerunt hunc, ceperunt lumine bigae
Dumque volaverunt in nubes et nebulosa
Anellum e digito detraxit triste dolenter
Auratum factum a digitis his Ignipotentis."
90  Et deiecit humi, dixit tunc, "O Venus alma,
O Volcane faber, nonne haec ars vestra colenda?
Tu coniunxisti divisistique sceleste.
Se invenient lamnae nudato pectore nostro."
"Sponse, anulum cape sic gere meque, marite, memento,
95  Vae cum illum removes, momento et tempore disto.
Non sine te vivo. Te amo, coniunx meus ardens."
Ad bigam pansit dextram et pressit crura laevo,
Ut caperet sponsum iucundum ex artibus illis.
Heu cecidit genibus capiens ex tegmine sicam.
100  Miratus saeve divum fletum Cerealis,
Ploratum Cybeles et caenum caesariatae
Et doluit clare, "Vae, quis fraus est, dea Ditis?
En! Usta fruge et granum perstat, dea, solum.
Diva! Litone illud iam rapto a Sole marito?
105  Ecce eius annellus factus vero a manibusque
A digitisque deis Vulcani immo Ignipotentis
In fluvio Alpheo iacitur divo rapidoque.
Suffocone aqua dum servare ultima conor."
Is rapuit gladium ferrugineum exitiosum
110  Et confodit se per pectus sanguine fervens,
Frigida sica gelus depressit corde feroce,
Qui cecidit flores et clausit lumina parva
Comprendens flores Veneris. Spinae pupugerunt.
"Non ego canto iam tibi, o mea Cynthia diva!
115  Sicque memento nos et vobis carmina divis.
Immo memento me et Hyacinthum et guttas luctus."

Caput I

Atque rotae Phoebae properavere aethera noctu,
"Qua es, o nate meus! Cane lunae sideribusque.
De Troia magna raptuque Helenae cane nobis;
Immo de raptu natae Cerealis amatae."
Vae siluit. Venatus diva, Diana virago
Descendit caelo, dicens iam verba susurris.
Heu audivit crepitus, arcum tendens ea strictum
Atque parans caedem. Strepitos iam diva secuta.
En, sonitus facti saevi sunt se amplificantes.
10  Nunc audacior et citior tacite properavit
Invenit causam crepitus ultra fruticeta.
Depulit exanimis frutices densos viridesque.
Ecce apros satiantes se simul atque frementes
Delia conspexit; subito exanimum gelidumque
15  Mortuum eius vatem. Clamavit Cynthia diva
Et cecidit genibus spargens crines ea sorde
Factae caeno nunc a sanguine Arionis icti.
Planxit iam saeve contundens pectora pugno.
Vociferavit iam, "Quo palma facta nefasta?
20  Patrue Pluto, voco! Dic mi causam moribundam!"
Ecce, solum quassavit et apri diffugientes
Deseruerunt tunc; discepta est terra cruenta.
Quadrigae inlustres a quo Cereris sata rapta,
Ascenderunt tunc subito ex fovea patefacta.
25  Dis est conspectus, dicens "Mea virgo iuvenca,
Quid quaeris, fratris mi filia iam furiosa?"
"A cuius palma caesus vates meus ater?
Ob quam rem factum scelus ac pravum atque nefastum?"
Iam consternatus, dixit Saturnius ore,
30  "Ecce Diana soror Phoebi, id fecit Apollo
Ut iam se homo confecit vates citharista.
Zelotypis oculis Sol frater perdidit illum."
Delia flens clamavit tunc, "O caelipotentes,
Depugnatis tam multum ne vos scelerosi
35  Attendatis ad omne scelus mentes animosque?
Frater Apollo meus, nonne imples sanguine casto
Cassandrae et Daphnes Dryopes et nunc Hyacinthi?"
"Noli perturbare silentium, oh sacra Diana.
Poscas et reddam animam cantoris amati."
40  Atque auro solidas quadrigas rex Styge scandit.
Tunc adduxit habenas, profundum properavit
Tellurem genibus tetigit Latonia virgo.
Et celeriter eam, pernix fera cerva cucurrit.
Cum verbis timidis dicit, "Dea casta pudica
45  Cur luges multo?" Latonia tempora traxit.
Respondit, "Lugo letum tenacis amici."
Iuxta divam cerva sita alata atteruitque
Fatur dama agilis, "Perstringis ephebum aliquando
Et iuvenem et pulchrum? Vero se interficientem
50  Vero poscentem signum auro flumine vidi."
Cerva in virgultis maturans iam properavit
Constitit usque gemens errans dea fluminis oram.
Venatrix dea saxeto mansit lutulento.
Lacrimulae fluvio occulto fluxere profundo.
55  Alpheus fluvius lympha surrexit aperta,
Atque susurravit cantans tam dulciter, "Ecce,
Noli flere pudicaque sacraque Cynthia diva;
Donabo gemmam amissam aestu mihi grandi."
Risit diva Diana et exclamavit, "Honeste,
60  Vae! utinam alta in fossa, quaeram sine fine
Ornatam gemmam iam lunae luce coruscam."
Tunc inclusa unione corolla argentea lapsa;
Caesaries descendit in Alpheo blatienti,
Ne procus incensus nympha et ardens Arethusae
65  Spectaret vultum distortum iam cruciatus
In diva quae cantavit versus citharoedi.
Iam cicures convenerunt circum vigilantem:
Temonum Lunae cervi candore nivali
Atque canes quibus est Hecate venata triformis.
70  Hesperus ascendit caelum nam Nox dea misit
Pallia per nubes roseas solas sine luna
Stella exstinxerunt funalia luminis astrum.
Maerentes tacite primam in lucem famulatae.
Accessit rosea Eos et ros gramina sparsit
75  Sed Phoebus non surrexit sacrum in aethera celsum.
Solum Luciferi iubar arsit per nebulosa
Experrecta Diana deum tellure tremore,
Nunc stetit omnibus atque ministris spe facturi;
Iam terra fissa, ascendit rex Phlegethontis.
80  Cum duce inferno stetit ex immis homo clarus.
Desiluit Pluton ex curro iaspide facto.
Corpore confecto, adrisit Ario Dianae.
Hic, vix exanimis fessusque poeta deorum
Desiluit curro properans divam nemoralem.
85  Laetitia exsultans, amplectavit dea vatem.
Et subito transivit Apollo per aethera fulgens,
Transiens de borea Sol inclytus deus arcu.
Tunc Latoia diva locuta est ei trepidanti,
"Ivit germanus boream glacialem aquilonem.
90  Nunc colit effuse in regno Hyperboreorum."
Etiam hebes exclamavit, "Ibi est filius Menelai
Quo pacto inveniam portas Hyperboreorum?"
Latonae proles sine spe respondit amanter,
"Non ibi portae sunt. Solo picto Iridis arcu
95  Ingrediatur quisquis Apollonei loca regni."
Et subito Alpheus surrexit flumine firmo,
Dicens, "Nata Iovis, servo promissa fidele.
Descendas mecum pontum Oceani mihi patris."
"O nate Oceani, non sum potis ire profunda.
100  Nam ego non novi quid clare signa videntur.
Mi carissime dive, poetam mi in loca lego."

Caput II

Urinatus Ario tenens palmam generosi.
Numina divorum permiserunt simul illos
Spirare in lymphis et in undis aequoris altis.
Alpheus dicit, "Proficiscimur ad loca patris;
Ad solium Oceani et ad arcem Atlantidis urbis."
Os fluvii Alphei adventavere volucres.
Providit vates cernens unum leocampum.
Hoc cetus respondit, "Ario, deum citharista,
Mittam ad vos hippocampos strattos et habenis
10  Fussos nam veniunt vos tollere regna decora."
Iam comitanti cum delphinis squamigerisque,
Conscendere ambo hippocampos properantes.
Hic transvexerunt mare magnum, transgredientes
Silvas algarum prasinarum testaque multa.
15  Vidit Arion dulcis et insignis duo cetos
Sulcantes fluctus ingenti pectore cano
Sorbentes pelagos tam multo pisce frequentes.
Monstravit digito Alpheus tres echeneides
Tardentes naves longas iam belligerantes.
20  Blandae Sirenes festinaverunt praecipitanter,
Mox proscindentes sabulones cruribus actis.
Pulsato sabulo vates et flumine numen
Per nebulis sabuli transvecti ad regna marina.
Tunc animadvertit vates sobolem generosum.
25  Et quaesivit, "Here Alpheus, cur alta creata?
Quomodo marmora facta?" videns vastum scopulosum.

Numen respondit, "Mortalis, carmina dicam.
Principio temporis erat bellum omnipotentum
Aeternos divos atque Gigantes tam sceleratos.
30  Porphyrion princeps exclamat, 'Aethere nati,
Nonne sumus divi? Estisne parentis amati?
Cur erramus enim sudamus opus truculentum?
Nae nos laxemus pravum superum urbe superba!'
Enceladus longus procudit ferrea tela
35  Et Tithyos polit loricas luce micantes.
Exstruit Hippolytus duo lignea pegmata celsa
Scandendum descendendumque Gigantibus ipsis.
Porphyrion sinuat celerem arcum letiferumque
Et mittit nervum. Princeps saevus clipeatum
40  Clamat, 'Caelipotens, bellabo natis Caeli
Nam pungam pectus divi. Pellam omnipotentes.'
Tunc feriunt clipeos, hunc montem vi capientes.
Scandant ad culmen, prensantes scopulosa.
Prae Illis est fanum factum auro factum orichalco.
45  Atque Gigas Ephialtes ipse capit loca celsa
Proclamans, 'Ascendi monte deum Iove natum.'
Hostes atroces cernent divi arcitenentes.
Delius exclamat, 'Nate Alcmenae veni mecum.'
Alcides currit tendens arcum atque sagittas
50  Et calamos mittens. Subito pinnata sagitta
Iam pungans nebulas transfigit lumina dextra.
Ille Gigas saevus, gemitus dans, lumina caecus
Plorat, 'Porphyrion, plagas ulciscere vulnus.'
Et subito Phoebus Sol caecat lumina laeva.
55  Destrictis lamnis interficit horribiliorem.
Enceladus faciens tunc vires evocat omnes.
Alcidae soboles insane percutit hostes:
Enceladum Alcyoneum item plures vehementer.
Inviso petamo, clam Mercurius Tegaeus
60  Serpit dorsum monte legens visu arma ferentes.
Hippolytus, lugens obitum fratre exanimato,
Ingreditur gladium tentum Herme Maiugenaque.
Dat gemitus magnos, clamans, 'Ulciscere vulnus.'
Labitur ex summo feritus tot cautibus altis.
65  Mercurius iam currit ad omnes astripotentes
Clamansmagna voce, 'Minerva ad proelia venta.'
Tritonis descendit, fustem in manibus cohibiens
Iam comitata stryge infesta, vadit cataphractos.
Et ferit horrendos. Decdeunt prodigiosi
70  Sed Pallas remanet decernens destruere divos.
Parthenos extollit fustem nodosum et acernum.
Saeve pulsat bis utrosque humeros scapulasque.
Ossibus adflictis, Pallas prolabitur agro.
Dans gemitus altos fatur, 'Propera Libitina.
75  Confice eum cruciatum ob agros Elysiorum.
Evehe spiritum enim. Morior miles phaleratus.'
Exhalans tandem Pallas est exanimusque
Infectusque cruore. Repellit pede Minerva
Corpus Pallantis de summo montis Olympi.
80  Atque Minerva gravis clamat, 'Soci, tete recordor.'
Caeruleus sanguis fundit saxis aciebus.
Di adproperant dosrum miseram caedem specientes.
Porphyrion iam scandit Olympum armis onerosus.
Et divi auscultant clamorem hostis metuendi.
85  Et pater omnipotens dicit, 'Finiam aere bellum.'
Alcidae soboles ait, 'Pater, proelia finiam.'
Atque levat gladium datum Herma praepite fure.
Praeceps oppugnat monstrum caedens vehementer.
Limbos atque artus sudantes sanguinolentos.
90  Porphyrion plorans attolit ferrea tela
Et ferit invictum. Sed lorica aurea facta
Vulcano divo tegit illius pectus eburnum.
Oetaeus trudit mucronem corde calenti.
Sica lacerat manicas ambas onerosas.
95  Ense lanit cristam de casside fortiter omnem.
Alcena genitus torquet ferrum gladiumque
Et subito concidit eius fauces gemebundos.
Iam saniem stillans, proles Titania rumpta.
Comprendens iugulum, nitens lamnis gladiisque.
100  Tunc capulus titubat pugno stricto maculato.
Thebanus celeber solo ictu tempora truncat
Iam chalybe a collo. Praeses dux Terrigenarum
Haud mora mactatus. 'Puniebam facta scelesta!'
Et sanies et sudor opacas et foliatas
105  Convalles complent. Fluctus caedis furibundi
In cautes acres feriunt fervefacientes.
Et Pluvius purgat prorsus maculata cruore.
Aeolii nati luctantur sanguinis undas.
Diluviei saniei subiguntur gelido abs Aquilone.
110  Phoebus Apollo micans in caelo marmora vertit
In fumum calidum. Mare mortis gramina arabat.
Planities aequans caelans ex montibus agros.
Tandem confectum bellum divum atque Gigantum."

Scripsit Heliophilus (cimarosa@aol.com)
Convertit in XML Marc Moskowitz(marc@suberic.net). Ipse convertrum XML-HTML scripsit.
Lege Poemata Latina Hodierna / Read Modern Latin Poetry / Quaere / Search