Poesis Latina A Doriano scripta
Latin Poetry by Dorian

Poemata omnia ab hoc poeta / All poems by this poet

Deliciis Meis Amissis

exordium

Ad musam ardoris de amanti carmina canto.
Per mare luctificum; per flammas invidiosas,
Solisque insidias, avide cupientis amantem.
Ausus ut inveniam mihi delicias avidoque
Iunctus in amplexu, mellita suavia mille.
A Phoebo raptus; semel ad me redditus ille.
Ob benefactum illud, nos grates semper agemus.

Dulces aurae erant ac odoriferae roseaeque.
Saltabamus nos, Hyacinthus Arioque semper.
10  Iam ridebamus, noctu dormivimus una.
Zelotypis oculis, faciem iam et lumina vidit.
Nos ludebamus iam sub iubara acria Solis.
Etiam sudantes nam nos cursavimus ambo
Tandem ad membra tenacia eius defessaque lassa.
15  Exanimans graviter recubavi in gramine campi.
In somno clausis oculis tunc ipse quievi.
Iam me sopito, demisit saevus Apollo
Velamen lucis par Aurorae vigilanti.
Errabat circum hos hortos ridens Hyacinthus
20  Atque inter flores myrtum invenit Cytheream.
Suspensa est ramo tabula aurea magna micansque
Cum verbis sculptis: Hyacintho Cypria diva
Ut signum fidum cordis casti tenerique.
Est infra virgas velamen luminis ardens
25  Vestivit sponsus velamen in artua molle
Lauriger venit tunc ad me positum in loca florum
Caecans hinnuleos et Hamadryades Dryadesque;
Illos currentes in Fauni frigora silvae.
Iuxta me cubuit dulcis coniunx, Hyacinthus.
30  Interea in somno me advenit Delphica vates.
Adduxit dextra ut Aeneas inque cavernas.
Inque barathra Orci, sedis vastae Furiarum.
In limoso antro|| infernus Cerberus ingens
Etiam ululavit ut immanis saeve quasi sanguis
35  Et cruor et sanies iam funderet ex eius ore.
Tunc vates cepit saccum vellens ea libum
Atque effundit virum Pythonis super ipso.
Cantans insane caelestia nomina sacra.
Iactavit vates sacra et Cumaea placentam.
40  Edit iam immanis libum crudeliter illud
Foetores Caedis compleverunt loca Ditis
De facies posuit singillatim capientes
Somnum iam clare ob magicum libum canis ingens.
Ultra Cerberum ii per calles tam nebulosas.
45  Nummo transivi Styga tam gelidam furiosam
Ad tectum et muros raptae natae Cerealis.
Et foribus pansis, transivi in atria mille.
Ivimus ambo nos in conciliabula magna
Plena columnarum glacies ignisque gelantis.
50  In lecto sedit dea Dite Proserpina rapta
Dixit, "Mortalis, cum munus numine dignum
Offertur mihimet, praebebo Punica mala
Facta manu Cereris pro labris deliciisque.
Gustantes ambo cum amplexu uno labiorum,
55  Ambo vos eritis iuncti corpusque animumque."
Et cecidi ego genu. Cepi malum rubicundum.
Verum respondi stupidus mutusque quiete,
"O benevolens diva, satis non verba loquendo.
Grates non sunt sat; tibi dabo cuncta fidele."
60  Transibam solum praeter canem et atria mille.
Sumpsi calculum humo, tunc nares sponte ferivi
Et stimulatus uti tuta esset nata Cereris.
Lumina pandebam, commotus amore susurris
In radiis Solis propris. Iuvencus ephebus
65  Aurem rodebat dans mille suavia grata.
Motu adhortatus caecatus lumine sponsi
Fatus amanti sum, dilecta voce, "Suavis
Casteque Adonis, cur candes plus sidere caeli?
Plus radiis Solis?" Respondit tunc Hyacinthus
70  Sedens iuxta me subridens atque rubescens,
"Sponse, cupido mihi quae lucida flagrat ut ignis.
Ex spumis Cytherea beat me, diva dearum:
Ne dubites umquam quod sum fidissimus usque,
Quod tibi iam vivo, quod factus sum tibi tamquam
75  Es mihi iam factus, Sic da mihi labra, marite."
Accipiebat tunc ut basia sacrificabam
Ei, regi cordis, divo gaudi placitique.
In manibus malum, donum Plutone maritae.
Et pandi pugnum, munus divum manifestans
80  Et dicens, "En, vescere uti nos simus ut unus."
Atque capivi eum, dum os pandebat, scidit aether.
Tunc tonuit saeve, nam currus Sole cucurrit.
Tum equi vocati Fervorque Ardorque furentes
Deque cucurrerunt, ambusti iam omnia grana
85  Et proclamavit, "Satine est quod ardua tecta
Verum et Olympus summus averterunt et amantem
Et natum Aiacis. Nunc praebes, Dive, secundum
Isti mortali ne digno dulcis amoris?
Si ne dignatis me quam istum, tunc rapio illum.
90  Surripuerunt hunc, ceperunt lumine bigae
Dumque volaverunt in nubes et nebulosa
Anellum e digito detraxit triste dolenter
Auratum factum a digitis his Ignipotentis.
Et deiecit humi, dixit tunc, "O Venus alma,
95  O Volcane faber, nonne haec ars vestra colenda?
Tu coniunxisti divisistique sceleste.
Se invenient lamnae nudato pectore nostro."
"Sponse, anulum cape sic gere meque, marite, memento,
Vae cum illum removes, momento et tempore disto.
100  Non sine te vivo iam. Te amo, coniunx meus ardens."
Ad bigam pansi dextram et tetigi indice limbum
Ut caperem sponsum iucundum ex artubus illis.
Heu cecidi in genibus capiens ex tegmine sicam.
Miratus saeve divum fletum Cerealis,
105  Ploratum Cybeles et caenum caesariatae
Et dolui clare, "Vae, quis fraus est, dea Ditis?
En! Usta fruge et granum perstat, dea, solum.
Diva! Litone illud iam rapto a Sole marito?
Ecce eius annellus factus vero a manibusque
110  A digitisque deis Vulcani immo Ignipotentis
In fluvio Alpheo iacitur divo rapidoque.
Suffocone aqua dum servare ultima conor.
Reddat anellum flumen." Lamnas ego cepi.
Et confodi me per pectus sanguine fervens.
115  Frigida sica gelus depressit corde feroce
Et cecidi ad flores. Clausi ocellos mihi parvos
Comprendens flores Veneris. Spinae pupugerunt me.
"Non ego canto iam tibi, o mea Cynthia diva!
Sicque memento nos et vobis carmina divis.
120  Immo memento me et Hyacinthum et guttas luctus."

I

Atque rotae Phoebae properavere aethera noctu,
"Qua es, o nate meus! Cane lunae sideribusque.
De Troia magna raptuque Helenae cane nobis;
Immo de raptu natae Cerealis amatae."
Vae siluit. Venatus diva, Diana virago
Descendit caelo, dicens iam verba susurris.
Heu audivit crepitus, arcum tendens ea strictum
Atque parans caedem. Strepitos iam diva secuta.
Depulit exanimis frutices densos viridesque.
10  Ecce apros satiantes se simul atque frementes
Delia conspexit; subito exanimum gelidumque
Mortuum eius vatem. Clamavit Cynthia diva
Et cecidit genibus spargens crines ea sorde
Facta caeno nunc a sanguine Arionis icti.
15  Planxit iam saeve contundens pectora pugno.
Vociferavit iam, "Quo palma facta nefasta?
Patrue Pluto, voco! Dic mi causam moribundam!"
Ecce, solum quassavit et apri diffugientes
Deseruerunt tunc; discepta est terra cruenta.
20  Quadrigae inlustres a quo Cereris sata rapta,
Ascenderunt tunc subito ex fovea patefacta.
Dis est conspectus, dicens "Mea virgo iuvenca,
Quid quaeris, fratris mi filia iam furiosa?"
"A cuius palma caesus vates meus ater?
25  Ob quam rem factum scelus ac pravum atque nefastum?"

Scripsit Dorianus (jobriathleroi@aol.com)
Convertit in XML Marc Moskowitz(marc@suberic.net). Ipse convertrum XML-HTML scripsit.
Lege Poemata Latina Hodierna / Read Modern Latin Poetry / Quaere / Search