Lingua Latina apud Anglos non omnino periisse dicatur. Aegrotat tamen, per lustra nonnulla versiculos rariores eructando. Professoresque plerique eloquentiae mortuae cadaver persecare malunt, pulverulenta sua et lucrosa diligentia, stylove acuto ac superbissimo, quam corpus adhuc moleste spirans vel fovere, vel mederi, vel percurare. Scilicet res patientis sine spe langueat; benevola sit euthanasia nec a dissecandi voluptate amplius suspiria distrahant.
Sunt autem qui Latinitatem fovere ardent. Studia quidem antiquitatis per annos recentes aliis vehemente adiuvantibus, aliis vix cohibentibus, paulatim reflorescere videntur. Itaque murem quendam nomine Minimum in scholis iuvenum iuniorum gratissime latitare invenimus, qui (auctore magistra Barbara Bell) non mandit scrinia sed discipulos delectat. Inter mures et Musas in lexico non est intervallum; re vera hiatus immensus, quem mures minimos transilire vix credam. Linguam per longum tempus scholis publicis oblitam, iam non quidem ubique, sed nonnullis locis redivivam, certe laudemus. Poetae novi non producuntur.
Quis ergo scribit? Quis legat? Gyro vitioso in oblivionis gurgitem tendimus. Vel nemo vel paene nemo scribit, aut sua scripta edit, cum nullos legentes expectet; legentes igitur curiosi poemata novissima indagare non possunt, Musasque apud professores nullum honorem habere recte existimant. Semper ab hodiernis in priscos poetas perlegendos necessario abducuntur. Scribimus, certe, pro propria delectatione, ad amicos interdum movendos, ut denique vos et tales coetus tam insolitos quam doctissimos alloquamur. Ad vatis Latini nomen nobis ipsis arripiendum non aspiramus. Stulte fortasse non aspiramus, cum lingua Anglia utentium turbae diversae se vates esse declaraverint.
Quot sunt scriptores apud nos? Nescio. Manus parva, ut opinor: sed quantis digitis remanentibus, unguibusque nonne demorsis? Meam reprehendo ignaviam, non solum scribendi, cum litteras non Latinas at Anglicas inter barbaros Septentrionis praecipue doceam, sed etiam quaerendi et investigandi ignaviam per aliorum scriptorum ambages occultiores. Nescio, nec admodum quaero. Sic cum professoribus multis consentio; illos tamen ignorantiae huiusmodi non piget. Musa spreta moritur. Ut Miltonus noster olim cecinit, 'Fame is the spur':1 famam calcar esse, ne Neaerae blanditiis animos nostros usque tradamus. Famam tenuem privatamque petunt, qui Musam colunt aegrotantem.
Traditio carminis Latini longissima est, apud scholas universitatesque nostras. Sunt iuvenibus certamina, Oxonii Cantabrigiaeque, paucis iam certantibus, bene autem adiudicata. Duobus etiam antiquis academiis prosa oratio est audita et divulgata, cum orator publicus doctores honoris causa salutat. Inter oratores recentes celeberrimus est Jacobus Diggle Cantabrigiensis, qui orationes suas selectas typis mandavit.2 Versus aliquando sermoni suo orator feliciter miscet: poeta vero auditur, una saltem die festiva, ab audientibus quibus est opus versione Anglica, quos et fluctus orationis clausulaeque Ciceronianae tundunt, superfluunt, quasi harenam intactam pristina ignorantia madentes relinquunt. Si Stephanus Hawking versibus Lucretianis laudetur,3 tot homines vatis numeros vere sine versione intellegere possent, quot ipsius Hawkingi numeros mathematicos incredibiles pernoscant. Orator publicus privatim aestimatur.
Si privati florent poetae, famam et honorem inter paucos habent doctos. Floret (et longe floreat) proximi aevi exemplar rarum; nam priores discipuli versificando sudabant, ad laborem nostris ignotum assuefacti, saepiusque artem diligere discebant. Exemplar spiritu iuvenis, annis grandaevus est Franciscus (F. J.) Leliévre; is ante bellum Cantabrigiae studebat (1936-9) collegium quidem sanctae Mariae Magdalenae parvum pauper pulcherrimum habitabat circa quinquaginta annis antequam illuc doctorandus ego ipse migravi. Abhinc uno duobusve mensibus (22 Maii 2002) Leliévrius mihi scripsit epistulam, in qua inter alia ieiunum de novis scriptoribus legendis studium lamentavit,4 unumque e libellis suis benignissime donavit, titulo Serus Vindemitor.5 In Leliévrii operibus Musam vicesimi aevi propriam videmus: modestam, lepidam, domesticam.
Stylus Leliévrianus praesertim occasiones privatas commemorat; liberos nascentes, amicorum dies natales salutat. Familiares alloquitur, non Maecenates magnanimos. Rarius igitur peregrinos doctos carminibus honestat, e.g. (manuscripto mihi dato, nec typis excusso) professorem Lisbonensem, Euphrosynes editorem, poetamque callidum iam demortuum, F. Rebelo Gonçalves. Publicae tamen laudi haud addictus, nisi societas vel Horatiana vel Virgiliana festo carmine careat. Versu alacri vegetoque nepotem suum compellat, puerum ludo lutulento habilissimum; ionicis a minore in roboris certamen ruimus:
Catus hostes celerato pede falles, et eosdemVis rhythmica paene mihi persuadeat ut ludo hoc insano fruar, nisi pueritiae in ludos saevissimos coactae memoria intrudat. Sane ad Horatium alludat Leliévrius, iuvenem catum ludis antiquis celebrantem.7 Numeris raris atque difficilibus facete apteque utitur. Quos numeros pari felicitate electos vidi ab aliis Britannicis. Nam quidam novum (circa 1950) saltandi morem descripsit attonitus:
Cata virgo, fera feles, socios mittit in altum etQuanquam inter haec poemata saeculi dimidium est elapsum, natura vix differunt. Vita iuvenum a senioribus risu caritateque celebratur, circulum angustum privatum sospitem Musa frequentat, prisco lepore ad novas res admixto. Periculosum maioris audaciorisve vatis conatum evitat. Itaque modestia sua iuste fretus libellum incipit Leliévrius:
Ne probro mihi sit, benigne lector,Hendecasyllabos callidos laudo, et sententiam sapientem. Alia nonum premantur in annum, alia in lucem quam celerrime agantur. Catullo et Horatio (si de talibus coniciam) haec placeant, usque ad verba ultima, 'notamque vitent'. Officium vatis erat famam petere, non evitare, secundum antiquos. Licet Leliévrius noster notam censoriam evitandam esse significet. Criticorum notationem poeta periclitetur. At Horatius, cum sit Epicuri de grege porcus, vix ad famam poeticam augendam conniti desinat; Epicurus vitam abditam iussit ('lathe biosas'), ambitione tamen vescitur vates.
More multorum Angliae poetarum, ad verba Anglica in Latinos reddenda versus saepe se vertit Leliévrius. Excerptum de Samuelis Pepys diario celeberrimo in sermonem Horatianum iucunde transfert.10 Quod excerptum sic finit: 'iocus hinc multique cachinni' post pediculos in lecto Pepysiano inventos; talium fabularum lector, si non cachinnis sit convulsus, saltem modice subrideat. Cuiusmodi scripturae satyra non mordere solet. Hamulos interdum suaviores acuit. Vos acroasin nunc auditis. Animos vestros viginti hexametris bene descripsit Leliévrius:
Omnia non memini quae tunc sunt dicta fatebor:Vos, si vultis, me dicente dormiatis. Dormiant, ut forsan orator priscus dixisset, dum plaudant.
Adhuc vobis hodie dedi (praeter dormiendi occasionem) pauca de privatae versificationis Anglico modo. In forum publicum rarissime Musa Latina erumpit. Nuper tamen versus Latinos vidit (si non omnes comprehendit) magna pars nationis. Hoc anno (2002) eventus erant Britannicis publice commemorandi duo maximi, videlicet mater reginae post saeculum universum denique moriens, et regina ipsa Jubilaeum agens aureum. Quae Latino carmine celebravit Oxoniensis quidam, nomine Hugonis Lawson-Tancred gaudens, qui et alia modico plausu ac nonnullis erroribus canebat. Haud dubium quin alii alia scriptitarent. Hugonis tamen effusiones publicabat ephemeris magni momenti, titulo 'Daily Telegraph'. Ecce vates Latinus qui homines permultos honestos mane ad prandium oblectare turbare irritare sinatur. Quare (pro pudor!) ephemeridis editor hoc permisit? Ephemeris ista clarissima nuntios sive acta diurna lucide praebet; principatui Blairensi fortiter se opponit; et e diurnis apud Anglos prudentioribus maximam habet circulationem, plurimosque legentes (nam tabulas rubri capitis in usum stultissimorum paratas praetermitto).
Editor ephemeridis, Carolus Moore, sine dubio iocis fruens, legentes suos insolita voce titillare voluisset. Rivalem et Hugo excitavit. Rivalis ille Cantabrigiensis Oxonium superare petebat; Hugonis et artem haud admodum aspernatur, sed vitia comperit, versionem Anglicam (qua plures necessario utantur legentes) tanquam a cane rauco ineptissime latratam esse considerat. Nomen rivalis est Kwasi Kwarteng: vir ater, longus, latae doctrinae peritissimus. Academia relicta in civitatis Londinensis campos arduos divitioresque laboratum se movebat. Argentariis tabernis cotidie negotiatur, mentemque arte recreat. Kwasium carminis elementa iamdudum ipse docui, etsi famae minimam mihi partem accipiam, cum Kwasius collegii Trinitatis superba fruens scientia praeceptoribus numquam caruisset.
Aemulatio editori placuit. Ergo de Jubilaeo reginae aureo non carmen tantum singulum editum est, sed eadem ephemeridis pagina amborum (et Hugonis et Kwasii) odae comparandae praebebantur. Kwasius Sapphico metro confisus, Hugo et Alcaico. Inter quos diiudicare non velim. Natura laudandi hac acroasi potius scrutanda. Publice dicens et copiam accipit ampliorem, et risus publici periculum. Quae cum ita sint, ad hunc apte laudandi finem lingua Latina dignitatem obscuritatemque inter commoda ducat. Non numquam poeta rem simplicem grandiloquo cantu profiteatur. Kwasius igitur reginam Elizabetham 'dulce diversis columen Britannis' appellat: versus concinnus, sententia vix sit culpanda, Britanni sunt sane diversi. Inter blanditias et adulationem esse limitem dubium putemus, quem Horatius ipse temere transiret. Ita inter laudem ludibriumque fortuitum limes subtilissimus. Hugonis initium laudo, ubi 'aurum' Horatiano vigore decantat:
Aurum superbis vestibus insitum;Recte, o Hugo, dixisti! Corruptos esse senatores nostros divitiis peregrinis saepius per eandem ephemeridem fastidio deprehendimus. Integram vitae reginam auream esse credimus, dum odimus Blairos, Chiracos, talesque fures publicae fidei pinguiores. Quam tamen sententiam vix in animo Hugonis fuisse credam.
Causam tamen aliam carminum edendorum suspicor, praeter Latinitatis aemulationem. Officium laudandi publicum nec habet Hugo, neque Kwasius. Quod officium occupat vir alius, multo insignior: poetam dico laureatum, Anglica lingua semper utentem, vel abutentem. Laureati munus Anglicani est antiquum, continua serie annos plusquam trecentos (ab anno 1668) superstes. Ut in aliis Europae nationibus lauri subinde poetis praestantibus donatae, ita apud nos, e.g. Johanni Skelton (c. 1460-1529) satyrarum rapidarum domino;13 sed series laureatorum perpetua et famam lauris ampliorem et laureatos non nullos fama indignos attulit. Post Edwardi (Ted) Hughes mortem, laureatum habemus Andream Motion. Virum prius praeclarum quam castigem, dubito haesitoque. Motion est apud Angliae Orientalis academiam professor admirabilis, multa pro litteris agit utilia, officium honeste exsequi difficillimum conatur. Quis sim castigaturus? Vir natu minor, fama minimus. Multi tamen Motionem castigant critici, et ego castigabo.
Dira est et operosa legenti poeseos Anglicani hodierni pars maior. Inter faecem felices scribunt fortesque poetae, litteras suas nativo vigore gerentes; quorum non est Motion laureatus. Motionem persaepe intellegere possumus, rarius admirari, nunquam amare. Carmina sua exilia, languida, Gratiis egentia. Si fortasse versum non illepidum producat, sequetur sine dubio bathos. Carmina ridenda primo lauri anno Motion condebat; nec melius agit usu. Scrutemur versus hos publicos de morte reginae matris:14
... And delve inside our heads, and findQuomodo plenum ac indecorum Motionis horrorem vobis indicem, nisi forte Anglico carmine calleatis? Verba, mihi credite, Volusi novissima, cacata carta.15 Latine reddere tentamus, stylo Volusiano:
... Et fodire in capita nostra, et invenireNumeris bonis Motionem illustrare haud audeam; ne vitiorum maiestatem infauste diluam. Sensum potius exactum dedi. Habemusne disiecti membra poetae, an monstri novissimi? Iterum ex eodem carmine:
Think of the buried body laidAut barbara mea Latina:
Cogita corpus sepultum iacensPhilosophiae ignoscam, si bene dixisset; verbisque insulsis, si bene lauroque digne esset philosophatus. Abhorreo a mole Motionis vacua et invenusta. Sed officium suum laudandi commemorandique, ut meminisse debeamus, inter difficillima stat munera poetis oblata, quasi poculum venenatum. Alios poetas Anglica lingua fruentes non video, qui meliora tentare velint. Ecce causa potissima Latinitatis. Si ad Kwasium Hugonemque breviter nos referamus: ephemeridis editor, ut mihi apparet, rem unam in primis monstrare Latine publicando petebat, Musam Latinam magis idoneam esse quam laureati nostri effusiones Anglicas.
Sic devulgata Musa academiae claustra praeterit. Publico foro vagatur. Utrum hoc effugium saepe sit repetitum, futurum patefaciat. Quaestionem et latiorem haec res mihi rogare videatur. Publici carminis in ulla lingua hodie, magis etiam quam praeterito, officium incertum, usus indefinitus, finis obscurus. Panegyrici magnam carminis neolatini partem sumpserunt; num renovari possint, nisi a paucis optimisque scriptoribus?
Denique de poetis laureatis pauca plura dicam. Si Andreas Motion sit scurra infelix, lauros sustulerunt et vates multo maiores. Laureatus primus (serie continua) erat Johannes Dryden, poeta maximus. Difficultates habebat et tantus poeta. Unus e laureatis, officium suum (ob religionem fidemque erga regem Jacobum II, anno 1688 eiectum) amisit. Dum lauros etiam ferebat suas, poemata publica grandi voce condebat. Threnodia Augustalis, de morte regis Caroli II, est citata a Winston Churchill, bello primo incipiente.16 At in hac magna Threnodia nutare putetur Anglus Homerus. Talia de morbo regis vix sine risu legere possum:17
The sons of art all medicines tried,Motionis barathrum longe evitat; Pindaricis Anglis Dryden dexter semper erat. Dolorem regis plusquam mortalia patientis descriptum vi veri poetae legamus horreamus subrideamus. Si breviter Latine vertam:
Artis enim pueri prompte medicamina tentantArs sit denique difficilis panegyricum de tali materia elegantem condere. Quamvis ad pensum arduum incumbat, et Latine et Anglice utilis esse in publico foro Musa videatur. Dixi.