| Regis sublatam filiam a deo tauro multus poeta cum pavore cantavit: veramque fabulam esse forte censebis qui contueris horridissimam sordem |
|
| 5 | in qua vetusta nunc moratur Europa: quam foeditate taurea volutatam si possideres Herculis fere vires cunctis nequires saeculis repurgare. |
| Antarctica, ingens vastaque es, remota, alba, hostilis omnis, frigida omnis ac virgo. Nolim Dianae nuncupare te regnum, venatione quae cares et imberbi |
|
| 5 | pastore: nullus te regit Iovis natus. Ut ima nostri spiritus mihi appares, haud passa cultum, nunquam amore pervasa. |
| Est Foederatis Civitatibus moris palam lavare sordidas nimis vestes: proinde mirum non videtur has gentes saponis ut plus suasione vendatur |
|
| 5 | spectacula esse concitata commentas quibus levis plebs urgeatur allecta: quae post labores vesperi domi gustans curas diurnas eluo satis laetus aegre theatris commoda mea vita. |
| Res displicentes vocis anglicae pubes designat aspera hoc vocabulo "sugunt". Praesertim in Hemisphaerio Novo quisque "quid sugit?" inquit, "tota natio sugit": |
|
| 5 | iniuria, quod fertur omnium praeses verum tamen non sugere ipse, plus probens virilitatis quam calumniatores. |
| De mortuis nil dicitur quod haud gratum, quod haud bonum sit: quamque sub solo terram iacere tradunt cuius optima est fama, Australienses, esse mortuam duco. |
| Quid approbandum pulla continens gignit? Quidnam, nisi humana approbanda sit proles. |
| Te, luctuosa terra, pontifex summus divisit inter Lusitaniam dulcem Hispaniamque saevioris aspectus. Qui pontifex est iungit aptius terras. |
| Tot spissa fana totque rituum formas ostendit Asis ac tot igneas mentes: adhuc ab illa non relicta sunt vota divinitati debita aut duci forti. |
|
| 5 | Illic deorum multitudines torvae, uni deo tum dediti nihil viso. Maiora dicam: nam Deus patet nobis homo integratus continente tractata, per quem Paterque Filiusque Sanctusque |
| 10 | simul canendus Spiritus revelentur Hypostases Tres prorsus absque mixtura in Unitate maxima cohaerentes. Potes mihi europaeus esse, at Europam partem Asidis scis, esque ibi incola inscriptus |
| 15 | unde omne venit, christiane, quod sentis. |