| Quam nunc mane polus specie rus vincit amicum micansque limen Protei! Serva Iovis furtum fateatur apertum et inane, quae cum neglexerat diu |
|
| 5 | purgare aether hebes, terere, ornare, integere auro, morosa soli condita, prosiluit subito de languore invida tristi auferre honores exteros. Lumina caerulea et roseas Aurora superne |
| 10 | insulsa praetendit genas, quamquam ibidem sciat esse alienos quisque colores, tuam venustatem geri. Ut possim caelo faciei vivere amatae et esuritione ovans |
| 15 | palpare his labiis, regio formosa, tuarum stramen comarum sericum aut tenuem rorem de levi fronte perustus siti beata lambere! Est tamen in nubes aditus vel in aera nullus, |
| 20 | desiderare futtile. Quomodo fit memini matutinum ordine tempus meridies, meridies vesper, vesper nox: nequaquam dicimus horas nos fallere omnes singulas: |
| 25 | ver, aestas vertunt autumnus hiemsque vicissim: menses sequuntur invicem: fingitur inconstans spatiis brevioribus annus, aetate longa pervicax. Sic naturae tu tibimetque decenter oboedis: |
| 30 | fraudem fidemque praeteris. |
| Flavescens folium Boreas movet aureumque mittet praeceps avarus mox luto madere: tangit et Autumnus vitam mihi, namque dissipantur canae comae iam singulis diebus. |
|
| 5 | Vivo non senior me mortue, nonne somniabas, honeste Flacce, virginis Minervae Acropolin grandem Propylaeaque Martiumque Collem doctamque pubis confluentis urbem? Oxonium potero cras visere si volam, superbum |
| 10 | meae iuventae culmen impolitae: te revenire deus vetuit tamen inclitas Athenas Stoa loquaces rite cum Lyceo. Lumina sim tua, mens tua sim, tua lingua gustet ore: tecum pererrem semitas perennes: |
| 15 | quod didicisti tunc discam modo naribus reductum inter ruinas curruumque bellum. Gaudia longa calor iuvenilia traxerit moratus: Octobris hora quis manere nolit hic sub olivis, hic ubi pomifer hospitale ramus |
| 20 | umbret sedile simplicis tabernae? Thespidos adpellent hanc nomine de via propinqua: te rufa feles suaviter salutet: hic stridor sileat: volucris canat una: rus putares: resina vinum condiat salubris: |
| 25 | sepia vel xiphias det prandia. Suspicor remotum hic a cathedris te bibisse vera: hic Epicuro te sapientius imbuit sapore: hic sempiterna est sensa pulcritudo. |
| De veritate nascitur felicitas: gaudia qui cupiunt, Telemache, verum postulent: hortetur ardens haec magister in schola discipulusque vigil praescriptioni pareat. |
|
| 5 | Chara ex alethou norma vitae sit tibi; quomodo, cur, age, quid in omne cures discere: docte rogando liberatur spiritus atque hilarant animam elucituri nuntii. Dies teruntur a pigris in taedio, |
| 10 | dat tamen assiduis annos beatos dignum opus: labore consectare tu scientiam: laetificatus eris: hoc redde praeceptum tuum. |
| Vitas amatis, cara animantia? Aures apertae sunt sapientiae? Hic ecce cultellus ministri quem modici pretii videtis, |
|
| 5 | sed quo meum cor si modo perforo tunc omne caelum desuper incidet sedesque telluris liquescent vosque peribitis universa. |
| Ad larem venit puer marisque venti flant adhuc capillis: ante passus est metum: nunc membra iuveni gaudio vacillant. |
|
| 5 | Spuma salsa adhuc genas, altas ab acri solis igne saevi barbarisque odoribus, rubore fulvas conciet flagrante. Vultus illius gravis |
| 10 | silet quod unquam non sciam fuisse: tristis umbra cernitur de vere brumam nostram in ore nacto. Gemma sic late patet ut in pudorem paene lapsus adsum, |
| 15 | osculum nolens rapi quod iam tributum est alteri libenter. Bracchio circumdedi germen quod est flos factum et o! adultum praeter orbitas meas, |
| 20 | meum sed a me funditus remotum. |
| Huc non mala decus silvestria fert, neque acerbis utitur hic bacis, sed adornant punica mala locum quo carmen dicit honorem: namque colore videntur pulchra et |
|
| 5 | digna sapore legi dulces venerantibus artes praestat Ioannes quibus ille filius Olai Raneceus incola Lommae, armiger et pater armigerorum: permulti debent populares cui sua signa |
| 10 | cum galea scuto manifesta: quem nonaginta natum celebraverit annos Magnus aprilibus incola nonis Taebyiae, saeclis viginti vere salutis sancte novo Luca quater auctis, |
| 15 | filius Olai Becmarcus. Plura fuissent poma gulae si corvus egeret! |
| Martyres sancti, Theodore miles, flos Ioannes iuvenum, varangi sponte russorum tuiti salutem sanguine fuso! |
|
| 5 | Bosphori conscripte parens ad oras, mystico Christi fluvio lavatus quae Dei donum merito petemus nomine dones. Fortis a forti generate fili |
| 10 | candida iuncta sine labe pulcro corpori splendens anima, rogamus nos bene tractes. Nordicae stirpi memores favete pristini saltus paludisque notae |
| 15 | ac maris glauci peregre vehentis agmina crebra. Urbs parum secura Chioviae vos, vos ager natalis utrimque laudant, hospes haec fallax, patiens origo |
| 20 | hic atavorum. Principes olim populi senesque victimam castum iuvenem deorum sorte legerunt: genitor negasti fas ita cerni. |
| 25 | "Non deos" inquis "sed habetis aris ligna quae fient aliquando pulvis. Ligna num potant vel edunt labrisve dicere possunt? Dis manu sculptis minime iuvamur: |
| 30 | unus est summus Deus ille simplex quem colunt graeci precibus decoris pro cruce cantis. Ille tellurem viridem creavit, aequor et caelum dedit atque in orbes |
| 35 | solis et lunae geminae levavit lumina clara. Amplius fructu paradisus omni plenus acquisivit uti coronam mentibus celsis hominum potentem |
| 40 | semine prolem. Est homo terrena Dei figura. Filium nunquam mihi corde carum traderem larvis stupidus malignis daemonibusque." |
| 45 | Raptui miles validus resistis, ad latus pugnas puer acer aeque: hoc nequit taetrum scelus impetrare saeva caterva: sed super scalas modo maenianis |
| 50 | stantibus vobis quatiunt columnas arma sub vestris pedibus domusque pars ruit intro. Per dolum vitae pereunt iniquum: caelites vitas capitis perennes |
| 55 | gratia Christi: moritura proles firma sequatur. Vindices eventa diu neglecti mortis usurpemus inulta vestrae: iure reddamur melius retentae |
| 60 | religioni. Impleat fratres Theodore fides, spes Ioannes, neque desit unquam caritas: gentem penes orthodoxos ferte superne. |