| Tres mihi misisti mea cum fortuna vireret umentes Cypriae purpureasque rosas. Non breve tempus amo. flores mihi sunt in honore pallidule arentes: sic tuus aret amor. |
| Te voluisse quidem mecum traducere vitam et sperasse diu - dura loquella tua est. Omnia facta mea culpa - mea pectora figis. Ai, quod non licitum est posse dolore mori! |
| Subest nihil, si fit creatio vera. Ergo professor tu creatus es vere. |
| "Te iubeo salvere, Chloe, quam bella videris! ut Phoebes nympha aut ipsa soror Clarii. Vis aliquid faciamus? erit nostra una voluptas inflammet quae nos solvat et una duos. |
|
| 5 | Annuis: exsulto: quid ais? vae! perdere me vis! praeservativo cur sine non potis est? Obsecro si quid amas me porta posteriore accipe iam rigidum, ne misere peream. Ne dubita: culi noli trepidare dolorem |
| 10 | ne doleat, poteris scandere me: recubo." Tunc ut Parthus equum velox equitavit anhelum: contingat talis saepe puella mihi! |
| Pulcris Lauretana tuis sum captus ocellis me fixere suis mollibus heu! radiis. Usque trahunt ad se flamma nunc pectus adustum flammatum excipiant oro madore suo. |
| Quid Cornute putem, venuste noster, quare sit tua dextra crassiore forma tamque valens et Herculina ut possis superare dodecathlon |
|
| 5 | dextra ista - tamen haud manu sinistra. tenniludere num soles frequenter? an tu fulmineus iacis veruta? an certamine promines globorum? an fortasse operaris in virectis |
| 10 | ferramentaque sunt tibi sueta an quovis alio labore duro exercere soles tuum lacertum? an causa est, quod aves tuae maritae semper cum solet ire ad emptiones |
| 15 | saccos ferre suavis aut canistra? istorum nihil est. quid ergo? mos est ipsum te nimium manu stuprare. |
| Lauretana oculis frustra te luce requiro at pulcram faciem sentio nocte tuam. Somnia dant mihi te: non possum surgere lecto: obsecro, Laura, meos redde benigna dies! |
| Caecus Amor cum sit, poteris sperare, Labulla errans ut quondam te quoque conveniat. |
| Urbane nimis haud facis, Superbe, quod cum te aspiciens saluto comis nullo tu pretio refers salutem - quamvis sim facilis tibique apertus |
|
| 5 | protendamque manum meam libenter - sed transis acidus trucique fronte quam si citrea tota devorasses. ignosco tamen et volens, Superbe, dulcis dum tua me salutat uxor. |
| Limyre, culpa tua est, longe gelidissime rivum saxosae Lyciae, quam torruit atra Chimaera. Nulla tuas utinam penetrasset femina ad undas! Nympha fuit conspecta tibi miranda figura: |
|
| 5 | impulit, ut caperes bellam, te caeca lubido, at fugiebat enim: comes unius illa Dianae. Instas promissis fletu prece munere vique et tandem vincis: corpus non illa dedisset solum, sed semet tradit cum pectore toto: |
| 10 | deperiit tete. Sed non tibi vota supersunt: amplius haud curans alios specularis amores. Ah quotiens male sana est supplice voce precata: "per si quid tibi dulce dedi: mollesce dolori, concedas lacrimis Lyciae quîs vel fera cedat. |
| 15 | Pygmaliona ferunt ipsam emollisse precando materiem duram, mira quam sculpserat arte: saucius ingemuit spes nulla fuitque furenti et tamen obdurans uni se servat amori. Credere persta, Pygmalion: amor omnia vincit. |
| 20 | Perstitit infractus mente et - mirabile dictu - quod numquam fieri potuit, prece perficit ille vi Cypriae dominae puerique favore potentis. Pygmalion felix! Tantum qui movit amando. Molliri et tuus iste rigor deberet amori." |
| 25 | Fluctibus haec et multa super dedit inrita dicta. Flectere nulla valens ac spreta exarsit in iras ni posset desperato gaudere fruique icta novis furiis ut saltem perdere vellet. Conluctata diuque suos devovit amores: |
| 30 | ut quicumque tuas tetigisset molliter undas perfidiae morbum traheret tabemque tenacem. "quam non vis vitam tamen accipe, perfide," dixit alte praecipitans se et gurgite ponit amorem. Hinc meus ille dolor quo torqueor excruciorque. |
| 35 | Namque adamata tuarum ingressa est virus aquarum: Taetro infecta tuo fit perfida corde veneno. |
| Multi unam Lygiam volunt, Luperce, frustra: spernit enim obvios amores. Nolentes petit invicem puella affectatque viros volens superbos. |
|
| 5 | Ergo quid facias, Luperce, apertum est: possis ut Lygiam, Luperce, noli. |
| Caelum rubescit per somnia sentio auram labrorum. Dedit stridorem |
|
| 5 | veteris horti porta advenit illa. Linteum candet spiritu pubis tuae tremisco totus. |
| 10 | Medio die aestus movet sudorem cantant cicadae. Pulvinus noster sedem praebet quietam |
| 15 | papilioni. Florida via pede candido tactae susurrant herbae. Hesperus adest |
| 20 | lectus diu relictus vocat amantes. |
| "Vita nimis brevis est, natura maligna" queruntur "et spatio exiguo vix bene vita datur." Errant: quando oculis altis exceptus amicae descendi longa mellifluaque via |
|
| 5 | dulciter et sic mersus eram latuique profundo tum satis est: vixi: praeterea quid agam? |
| "Tempora sunt nummi: non debes perdere tempus" arguis his verbis, Zoile, me vacuum. Das operam nummis, ego liber tempora duco. fac quod ego facio, Zoile, dives eris. |
| Cur te non futuam, Fabulla, quaeris quamvis candidior nive Alpium sis et bello pede natibusque bellis et venter tibi sit bene expolitus |
|
| 5 | et mammae Parius velut lapis stent et fragret tibi cunnus Indica vi et circumvolitent lepor, venustas, et prorsus Charitum soror voceris. Cur te non futuam, Fabulla bella, |
| 10 | causa est simpliciter tuus maritus qui certe est homo non nimis tenellus immo saevior Hadria superbo et crudelior improbo tyranno crudele ad facinus cito paratus. |
| 15 | cur te non futuam, Fabulla, dicam: est mi mentula cara suntque nares. |
| Si reditus non est, quae femina tum mihi planget? quae gemet ex animo, quod mihi cara fuit? Nulla fuit mihi cara satis: me carior ipso carior et vita, carior atque anima. |
|
| 5 | Memet praeposui semper, constantia nulla deliciis inerat, non erat ulla fides. Culpa fatenda mea est quod spes est nulla relicta; femina nulla ergo flere mihi poterit. |