| Ocelli Hispani, De quibus tristes cadunt lacrimae. Ne plangite, precor: In corde mihi est revisere vos. |
|
| 5 | Iam regrediar, Mecum veniet profusa dilectio. Dic mihi "sic, sic", Dic etiam pupillas tuas mansuras me. Labella Hispana, |
| 10 | Tarraco nulla pulchriora genuit. Nigri capilli, Margaritas dentium tu monstrabis. Iam regrediar, Mecum veniet profusa dilectio. |
| 15 | Dic mihi "sic, sic", Dic etiam pupillas tuas mansuras me. |
| Ausonianum sinite Me canere carmen: Laudes Provinciae Humili stilo |
|
| 5 | Celebrabimus. Salve, Romana Terra, quae bona Agricolarum noscis; Quae celsas urbes |
| 10 | Surgere vides; Quae mari suave Oras tuas lambenti Blandiris; gaudes Quae fero vento, |
| 15 | Cuius de nomine Nomen habet magnus Poeta. Salve, Roma Gallica. Papas vel, si mavis, |
| 20 | Pseudo-papas vel Anti-papas De interrupto Ponte per te videre Licet. Quotiens |
| 25 | Puer cantiunculam Tuam edidi, cum litteras in prisca Schola discebam Primas! Amo clarum Flumen tuum caerulum, |
| 30 | Quod arcus ferentes Liquidam lympham Repercutit. Et amo Domos quadratas. Ossa sanctorum |
| 35 | Virorum contegit Clara necropolis. Interdum etiam, Suavissima tellus, Taurinis gaudes |
| 40 | Ludis. Proximae Enim Hispaniae, Sanguis est calidior Tibi: hoc magis mi places. Tuos muros, grandia |
| 45 | Spectabilia theatra Et Rhodanum fluvium Minime mirari Desinam, Domina. Terra, mater frugum, |
| 50 | E suo molendino Tui Adefonsi Calamus lepidas Litteras dimisit. Graecorum portus, |
| 55 | Alta Massilia, Naves in Hispaniam Strenue misit. Formonsas tuas urbes, Non sine aliqua invidia, |
| 60 | Miratur Lugdunum. Accipe, precor, Pulcherrimum Galliae Solum, pauperes Versus, quos ego, |
| 65 | Pessimus poeta, Corde tibi dedico Sincero et fausto. Ausonianum dixi cecini carmen, |
| 70 | sed non Burdigalam meis versibus laudavi. |